Theological Theses · §861 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Romans distinguish two special applications of promises (Jaubert)

Roman doctors do not simply deny special self-application of grace and salvation promises; they distinguish two appropriations.

Divine-faith certainty that one is already among God true sons they reject; moral certainty with trust expecting fulfillment they approve (Jaubert, Clypeus 1.40.9).

Latin

XLI. Praeterea Doctores Ecclesiae Romanae non simpliciter & absolute negant fidelem posse & debere promissiones gratiae & salutis speciatim sibi applicare. Sed duplicem distinguunt promissionum divinarum specialem applicationem, sive appropriationem. Unam qua aliquis sic sibi appropriat, & ad se pertinere putat promissiones veris Dei filiis factas, quasi fide divina certus esset se de eo numero esse. Alteram, qua aliquis moraliter certus atque persuasus se esse Dei filium per gratiam ejus adoptatum, promissionibus divinis confidit, & earum erga se complementum expectat. Priorem illam applicationem damnant & rejiciunt, posteriorem vero probant & amplectuntur. Ut videre est apud eundem Jaubertum Archiepiscopum Arelatensem, Tom. 1. adversus Molinaei Clypeum, cap. 40. num. 9.

Report a mistake in this passage