Intellect-only party: whole form of faith resides in mind assent
For this party the whole essence of faith sits in intellect alone.
Proper acts: know the Word and assent — both intellective, none other.
Latin
III. Illi ergo Theologi censent propriam fidei sedem esse solum hominis intellectum, & fidem, secundum totam formam & essentiam in solo intellectu esse & residere. Quippe integram fidei naturam constituunt in apprehensione veritatis coelestis a Deo revelatae, & in judicio atque assensu quodam qui circa eandem veritatem versatur. Nec alium proprium fidei actum agnoscunt, quam Verbum Dei nosse, eique, ut par est, credere atque assentiri, quae duo ad intellectum, non ad ullam aliam facultatem, pertinent.