Theological Theses · §914 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Living faith as aggregate: includes love, desire, trust — will also subject (Galatians 5:6)

Usually 'faith' names an aggregate: assent plus love, desire of grace, and resting trust.

That living/saving/formed faith (faith working through love, Galatians 5:6) has will as subject too.

Latin

XXIII. Sed ut plurimum fidei nomine, tum in Scriptura, tum apud scriptores Ecclesiasticos, designatur aggregatum quoddam pluribus actibus vel habitibus constans, & quod praeter jam dictum assensum, includit synceram Dei dilectionem, & ardens gratiae ejus desiderium, ac fiduciam qua ad Deum confugimus, & in favore ejus acquiescimus. Et haec est quam fidem vivam, salvificam & justificantem, solemus appellare, & quae a Paulo dicitur fides per dilectionem operans, quamque Schola Romana fidem formatam vocat. Fidei autem sic acceptae subjectum non est sola mens, sed etiam voluntas, cujus actus est Dei amor, & desiderium gratiae divinae, ac fiducia qua Deo innitimur & illi adhaeremus.

Report a mistake in this passage