Theological Theses · §917 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Thomas and Sylvester: believing with the heart means believing willingly

Thomas on Romans 10:10: believing with the heart = by the will; one can do outward cult unwilling, but not believe.

Sylvester: heart-belief excludes fiction and marks will-commanded saving faith vs coerced demonic/sign-faith (Romans 10:10).

Latin

XXVI. Quibus conformia sunt quae scribit Thomas Aquinas in illa verba Pauli, Corde enim creditur ad justitiam. Corde creditur, inquit, id est, voluntate. Nam caetera quae ad exteriorem Dei cultum pertinent, potest homo nolens; sed credere non potest, nisi volens. Intellectus enim credentis non determinatur ad assentiendum veritati, ex necessitate rationis, sicut intellectus scientis, sed ex voluntate. Et in eadem verba Sylvester: Ait corde credere, ad excludendam fictionem, cum qua multi accedunt ad Baptismum, & ad indicandum quod fides conferens justitiam a voluntate imperatur, ad differentiam fidei coactae, qualis est in daemonibus, & erat in illis qui crediderunt in eum a signis coacti, ipse autem Christus non credebat semetipsum eis. Nam haec fides justitiam non affert: nam ut scientia virtute rationis demonstrantis gignitur, ita fides non demonstratur, sed virtute suscipitur voluntatis captivantis intellectum in obsequium Christi, qui illam infundit.

Report a mistake in this passage