Theological Theses · §927 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Shared ground, and a quarrel over calling preparatory faith saving

Both sides: Spirit-gifted assent without charity exists in the wicked and actually saves no one; Reformed allow remote preparation.

Name-fight: should remote-disposing faith be called true/saving? Better style reserves those names for faith that actually saves.

Latin

XXXVI. Porro, ut clarum est ex iis quae dicta sunt, Theologi Scholae Reformatae Ecclesiae Romanae Doctoribus concedunt, esse quandam fidem, quae sit Spiritus Sancti donum, & per quam aliquis reipsa Dei Verbo assentitur, quae tamen juncta non est cum charitate & bonis operibus; & in multis improbis hominibus reperitur. Consentiunt etiam utriusque Scholae Doctores, ejusmodi fidem actu neminem servare & justificare; neque negabunt Reformati illam esse quandam remotam ad salutem praeparationem. Quaestio solummodo est, an propterea quod remote ad justitiam & salutem disponat, illi tribui debeat nomen salvificae & justificantis, & nomen verae fidei; quia vero objecto, Spiritu Sancto movente, revera assentitur, quamvis de caetero credenti maneat inutilis. Quae quaestio, ut apparet, de nomine tantum est, cum de re ipsa constet. Quanquam rationi, & Scripturae stylo congruentius sit, eam solum fidem justificantem & salvificam vocare, quae actu servat atque salvificat, non vero eam quae actu & reipsa ad justitiam & salutem habentis nihil prodest. Ut & verae fidei nomen merito appropriari potest, illi quae finem suum assequitur, & per quam aliquis credit bene & sicut oportet. Praesertim cum saepe Scriptura fidem simpliciter nominans, ejusmodi fidem, & non aliam intelligat.

Report a mistake in this passage