Theological Theses · §934 · Louis Le Blanc de Beaulieu

God justified by men; wisdom justified by her children

Wherever God is justified by men (Ps 51), the sense is forensic victory in judgment.

Mt 11: wisdom justified by her children; Lk 7: people baptized by John justified God against Pharisees.

Latin

II. Haec est proculdubio hujus verbi significatio ubicunque Deus dicitur justificari ab homine, sive inter homines, quod satis frequens est in Scriptura Veteris & Novi Testamenti. Sic Psal. 51. Tibi soli, inquit Propheta, peccavi & malum coram te feci, ut justifieris in sermonibus tuis, & vincas quum judicaris. Ubi justificari exponitur per in judicio vincere. Deus autem in judicio vincit, quum apparet illum ita sese erga homines gerere ut semper verax & justus maneat, sive puniat, sive misereatur, frustra vero profani de providentia illius querantur. Sic quoque apud Matthaeum, cap. 11. justificata dicitur sapientia a filiis suis, quia qui fuerant vera sapientia donati atque illuminati, agnoverunt & praedicaverunt summam Dei sapientiam in vita & doctrina, tum Christi, tum Joannis, splendentem atque elucentem, contra varias calumnias Scribarum atque Pharisaeorum. Qua ratione etiam populus & publicani, audito Christi de Joanne Baptista testimonio, justificaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis: Pharisaei autem & legisperiti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo. Ut legitur apud Lucam, cap. 7. vers. 29.

Report a mistake in this passage