Theological Theses · §944 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Zanchi: second sense of justify is to make the unjust just

Zanchi: justify (1) acquit vs condemn; (2) make the unjust just—parallel to sanctify.

Cites 1 Cor 6:11 washed / sanctified / justified.

Latin

XII. Zanchius vero in epist. ad Ephes. cap. 2. vers. 4. loco de Justificatione, Thes. 13. postquam observavit verbum justificandi duplicem habere significationem, ac primum verbo condemnandi opponi, & significare aliquem a criminibus de quibus accusatur absolvere, justumque & innocentem in judicio pronunciare, subjungit, Altera verbi significatio est hominem ex injusto justum fieri, sicut etiam sanctificari est ex profano sanctum fieri. Qua ratione dixit Apostolus, 1. Cor. 6. 11. Et haec eratis quidam; sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis, in nomine Domini Jesu & per Spiritum Dei nostri.

Report a mistake in this passage