Calvin: regeneration under justification possible but not necessary
Calvin: Rom 8 / Tit 3 could stretch justification to regeneration's continuous grace—but usual Pauline sense is free imputation.
He allows rare wider use; nothing blocks restricting to remission.
Latin
XV. Quin Calvino ipsi probabile videtur locis istis ipsam regenerationem comprehendi sub justificatione, quanquam hoc non esse necesse existimet. Nam in suis in Epistolas Pauli Commentariis, exponens illud Apostoli Rom. 8. Quos vocavit, hos & justificavit; Justificatio, inquit, non male ad continuum divinae gratiae tenorem posset extendi, a Vocatione ad mortem usque: sed quia hoc verbum in tota epistola pro gratuita justitiae imputatione usurpat Paulus, nulla necessitas cogit ab hoc sensu deflectere. Et similiter ad Tit. 3. 7. haec habet: Si regenerationem accipimus proprio & usitato sensu, videri posset Apostolus justificatos ponere pro regeneratis; atque hoc aliquando significat, sed rarius. Nulla tamen necessitas cogit a propria & magis genuina significatione discedere. Et paulo post, Hoc quidem constat, Paulum justificationem asserere gratuitum esse Dei donum: tantum quaeritur quid per nomen justificationis significet. Contextus videtur postulare ut longius quam ad justitiae imputationem extendatur: in quo sensu rare, ut dixi, invenitur apud Paulum. Nihil tamen impedit quin ad remissionem peccatorum possit restringi.