Forgiveness means freedom from punishment, and needs repentance and faith
Remission means ceasing to be liable to sin's punishment—same substance as justification.
While one persists in sin without conversion and faith, wrath remains; sins are not yet remitted.
Latin
XI. Quod manifestum fiet, si diligenter attendamus quid sit, & qua in re consistat remissio peccatorum quae, quoad substantiam, idem est cum peccatoris justificatione. Remittuntur enim alicui peccata, quum cessat esse poenae propter peccata obnoxius. Atque idem plane sunt remissionem peccatorum consequi, & desinere esse poenae peccato debitae obnoxium. Jam autem nemo definit obnoxius esse poenae quam admissa peccata merentur, priusquam illa per veram poenitentiam derelinquat, & ad Dei misericordiam in Christo confugiat. Nam lex Dei est firma & stabilis, & in verbo ejus saepius inculcata, quod quicunque peccato indulget, nec ab eo per veram ad Deum conversionem recedit, judicio & irae divinae obnoxius manet. Quo pertinet illud Davidis, Non habitabunt injusti ante oculos tuos. Psal. 5. 6. Odisti omnes qui operantur iniquitatem. Vultus autem Domini super facientes mala. Psal. 34. Item illud Domini nostri Jesu Christi, Nisi poenitentiam habueritis, omnes similiter peribitis. Et, Qui non credit in Filium non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. Quamdiu ergo aliquis in peccato perseverat, necdum ad Deum conversus est, & fide Christum Redemptorem amplexus, tamdiu objectum est odii & irae divinae, & certa Dei lege perditioni aeternae obnoxius. Ac proinde in eo statu peccata nondum illi remissa sunt. Nam cui Deus peccata remisit, illum amplius odio non habet, nec illum vultu irato aspicit; aut est illi propter peccatum iratus. Nec amplius versatur talis in damnationis aeternae periculo, aut reatum ejus in se habet.