Chapter 6: cum corruptione
n which it bore is imputed to us, was set out above at pages 162–163. What he gathers from that, that that action is ours also through that imputation, I do not acknowledge. For the corruption is ours because it was propagated into us. But that action becomes ours not by imputation, but, as Lavater said, by the vice of origin: because of course the vice of origin or corruption is the communication of that disobedience, and a habitual consent to it; and so it is not ours because it is imputed to us; but on the contrary it is imputed to us because it is ours.
Latin
GAR. Huic ergo primae inobedientiae, non quidem praecise sumptae, sed una cum corruptione quam effecit in Adamo nobis imputatur, sicut supra vir doctus agnoscebat, erit sane etiam per eam imputationem nostra. Quidni ergo & Adami persona nobis imputetur, & dicatur etiam fuisse persona nostra? Aut hoc vir doctus concedat, aut suam argumentandi rationem condemnet & eliminet: & fateatur quod res est, nunquam auditum alienas personas imputari, sed actionum imputationem rem esse omnium ore atque sermone tritam, &c. PLAC. Quo sensu dixerim, & quam is minime causae quam ago obsit, actionem illam primam inobedientiae cum corruptione quam peperit nobis imputari, supra expositum est pag. 162. 163. Quod inde colligit, illam actionem etiam per eam imputationem nostram esse; non agnosco. Nam corruptio nostra est, quia in nos propagata est. Actio autem illa nostra fit non imputatione, sed, ut dicebat Lavaterus, vitio originis: quia nempe vitium originis seu corruptio est inobedientiae illius communicatio, & habitualis in eam consension: itaque non est nostra, quia nobis imputatur; sed contra nobis imputatur, quia nostra est.