Annotatio VI §.III: Bergen Fathers already — Rejicimus (non damnamus) four election errors (Art. XI Negativa)
The Bergen Fathers already did something like this in the Negative of Article XI.
They write: We therefore reject (but do not damn) all the errors we shall now list — that God does not will all to repent and believe; that His call is not serious for all; that some are doomed by bare counsel apart from their sins; that election’s cause lies partly in us, not only in God’s mercy and Christ’s merit (
Latin
Factum jam tùm hujusmodi quid ab ipsis Patribus Bergensibus in Negativa Artic. XImi, quando ita scribunt: Rejicimus itaque (non autem damnamus) omnes, quos jam enumerabimus errores: (1.) Quòd Deus nolit, ut omnes homines paenitentiam agant & Evangelio credant. (2.) Quando DEus nos ad se vocat, quod non serio hoc velit, ut omnes homines ad ipsum veniant. (3.) DEum non velle, ut omnes salventur, sed quosdam, non ratione peccatorum suorum, verùm solô Dei Consilio, proposito & Voluntate ad exitium destinatos esse, ut prorsus Salutem consequi non possint. (4.) Quod non sola DEi Misericordia & Sanctissimum Christi Meritum; sed etiam in nobis ipsis aliqua Causa sit Electionis Divinae, cujus Causae ratione Deus nos ad vitam aeternam elegerit. p. m. 591.