Faith in Christ and the Spirit are not wholly lost by every partly voluntary act of sin (Ps. 51:13; 2 Sam. 7:14).
Christ’s body is taken spiritually by the mouth of faith, not corporeally with the bread by the body’s mouth — sought from heaven, received by the faithful only (John 6:35, 47–59, 63).
e. g. Fidem solitariam non justificare. Jacob. II. integrô. Bona Opera ad Salutem esse necessaria. 1. Cor. VII. 19. Gal. V. 6. Hebr. XII. 14. Fidem in Christum & Spiritum S., non quovis actu peccandi utcunque quadantenus voluntario, amitti penitus. PS. LI. 13. 2. Sam. VII. 14. Corpus Christi non corporaliter unà cum Pane, idque Ore Corporis, sed Spiritualiter, & Ore fidei sumi, indeque non in Pane quaerendum, sed ex Coelo petendum esse; nec ab infidelibus, sed fidelibus tantum accipi; Joh. VI, 35. & v. 47.–59. itemque v. 63. inter se collatis. Christo, secundum Humanitatem, Omnipotentiam non competere Joh. X. Pater me (quà hominem considerato) major est; Ergo etiam respectu Potentiae: Christo autem, secundum humanam Naturam, finita omnia, infinita, vice versa, secundum Divinam Naturam, convenire, Rom. 1, 3, 4 Cap. IX, 5. 1. Pet. III, 18. C. IV, 1.