A Candid Inquiry into the Controversies among Evangelicals · §334 · Samuel Strimesius

Annotatio I §.III close: Circumcision and Passover institutions predicate improperly — stop before Baptism/Cup

(a) In circumcision’s Institution (Gen. 17:10–11) God’s covenant is predicated of circumcision only improperly — circumcision is the sign of the covenant, God Himself explaining in the next verse.

(b) In the Passover Institution (Exod. 12:11, 21, 27) passover / passage is predicated only improperly of the lamb and of its slaughter and eating — the same species of trope by which Christ is our passover (1 Cor. 5:7) and the desert rock was Christ by signification, not substance (Augustine, Quaest. Lev. 57).

Stop before §.III continuation (Baptism and Cup Institution inductions; SPECIFICA genus).

Latin

Quando enim (a) in Institutione Circumcisionis, Deus ita Abrahamum alloquitur: Hoc est foedus meum inter me & inter vos & semen tuum post te, quod servabis, ut circumcidatur vobis omnis mas Gen. 17, 10. foedus Dei de circumcisione non nisi impropriè praedicatur: Neque enim Circumcisio propriè foedus est, sed signum foederis, Deô ipsômet interprete versu proximè sequente 11. Debetis autem praeputium carnis praescindere, hocque ipsum foederis signum futurum est inter me & vos. Quando (b) in Institutione Paschatos, totum populum, Moses, nomine Dei, ita, informat: Agnus à vobis, in star festinantium, comedendus, est pascha Domini, Exod. 12, 11. item: Accipite agnum quilibet paterfamilias pro familia sua & mactate pascha, versu 21. Item: si quis ex vobis, agno mactato vescentibus, quaesiverit: quid rei seu officii hic peragitis? Respondebitis: est Pascha sacrificium Domini filios Israelis praetereuntis in Egypto, vers. 27. in propositionibus hisce cunctis, pascha, seu transitus, tam de agno, quàm de mactatione & comesione agni, nonnisi impropriè enunciatur, substantiâ agni nequaquam in actionem transeuntem, per praedicationem aliquam propriam, convertendâ, & quidem per ejusdem speciei tropum, per quem in N. T. ipse Christus pascha nostrum dicitur 1. Cor. 5. vers. 7. nec non petra, Israelitas in deserto secuta: Solet enim res quae significat, ejus rei nomine, quam significat, nuncupari, sicut scriptum est, septem spicae septem anni sunt & multa hujusmodi. Hinc est quod dictum est petra erat Christus: non enim dixit: petra significat Christum, sed tanquam hoc esset! Utique per substantiam hoc non erat, sed per significationem, sunt verba Augustini, quaest. supra Levit. 57.

Report a mistake in this passage