Annotatio I §.III: Scultetus grants tropum in the Cup words but denies consequence for the rest — Strimesius replies
Scultetus, in his recent Discussion of Reformed Universalism, grants a trope in those second-part Institution words, yet denies the consequence for the rest of the Eucharist Institution.
Proper sense, he says, is kept everywhere unless a grave cause blocks it — and in This is my body, he claims, there is none.
Strimesius notes he already agrees the Cup proposition is built of more than one trope, and all the more once Heb. 9:17, 20 shows it emulates Moses’ This is the blood of the N.T.
Latin
Nec abnuet Lutheranus quivis, certè non Dominus Daniel Severinus Scultetus in Discussione Universalismi Reformati adhuc recenti, consequentiam interim abnuens: Ponam inquit, in his verbis (partis scil. Institutionis sacrae Coenae, secundae, seu posterioris) esse tropum, non sunt eam ob causam reliqua ad Sacrae Eucharistiae institutionem pertinentia tropicè accipienda. Proprius enim verborum sensus ubivis est retinendus, ni gravis obstet causa, quae hic, scilicet in propositione prioris Partis: Hoc est corpus meum, nulla est. Quibus verbis, uti mihi consenserit Clariss. vir, propositionem Eucharisticam: Hoc poculum est N. T. in sanguine meo, tropô non uno constare, tantôque magis consenserit, non nude posuerit, quantô ex Hebr. cap. 9. vers. 17. & 20. magis annotaverit, modum hunc loquendi aemulari formulam dicendi Mosis, cùm populum totum expiaret, & sanguine aspergeret, ita sonantem: Hic est sanguis N. T. à Deo injuncti;