Annotatio I §.IV: Replies (1)–(2) — complexum unproven; Luther vs King of England on hoc = bread
Reply (1): the Complex is not yet proved.
Reply (2): Luther himself rejects it — hoc means nothing but bread.
Against the King of England he threads the Institution verbs (took, blessed, broke) onto the bread: This is my body = this bread is my body; the pronoun shows the subject, not the predicate — the King hid those clear words and pressed the naked proposition onto the body.
Latin
Nam respondeo (1) Complexum nondum probatum esse, (2) Complexum Luthero improbari, per pronomen hoc nihil aliud quam panem intelligendum edicenti, tùm in libro contra Regem Angliae, ubi ait: Ex filo sermonis ostendi, pronomen hoc ad panem aptari & sic sonare aperta verba: Hoc est corpus meum i. e. hic panis est corpus meum: Nam Textus sic habet: accepit panem &c. vides hic quòd omnia illa verba: accepit, benedixit, fregit &c. de pane dicantur, & eundem demonstrat pronomen hoc, quia id ipsum quod benedixit, fregit & dedit, hoc inquam acceptum benedictum & fractum significatur, cum dicitur: hoc est corpus meum. Non praedicatum, sed subjectum demonstratur. Non enim corpus suum accepit, benedixit & fregit, sed panem. &c. hae sunt clara verba quae Rex nequitiosus occulit & nudam illam propositionem urget: Hoc est corpus meum, & pronomen hoc ad corpus propriè & immediatè aptat.