Annotatio II §.IV: Chrysostom & Theodoret — bread remains after sanctification (Burnet / Picherellus)
Burnet (39 Articles p. 330) and Picherellus (Opusc. Theol. P. 176) stack the same loci.
Chrysostom to Caesarius: after sanctification the bread is worthy of the Lord’s-body name, yet the bread-signature remains.
Theodoret’s Dialogue II: the mystical signs keep prior substance, figure, and form — still bread to sight and touch, understood as believed.
Latin
Loca hujusmodi aliquot, eademque omnino, in medium adducunt Reverendissimus Burnetus in Expositione 39. articulorum Ecclesiæ Anglicanæ pag. 330. & doctissimus Picherellus Opuscula Theol. p. 176, Chrysostomi scil. ad Cæsareum Monachum scribentis: Sicut antequam sanctificatur panis, panem nominamus: Divina autem illum sanctificante gratiâ, mediante sacerdote, liberatus est quidem ab appellatione panis, dignus autem habitus est Dominici corporis appellatione, & signatura panis in ipso permanfit. THEODORETI in Dialogo ita loquentis: Neque signa mystica post sanctificationem recedunt à sua natura: Manent enim in priore substantia & figura & forma & videri & tangi possunt, suntque panis &c. intelliguntur autem ea quæ sunt & creduntur, Dialogo secundo.