Annotatio II NATIVITAS: Rupert’s Genesis gold/fire analogy — bread still bread, yet truly Christ
Genesis commentary (VI.32): how is visible bread Christ? Like gold in strong fire — still gold to sight, yet truly called and is fire.
So bread brought into Christ’s passion-mystery still seems bread, yet in truth is Christ — a similitude Augsburg brothers later use of iron.
Latin
Tum Commentario in Genesin Lib. 6. cap. 32. his verbis tradito: Quomodo, inquit, panis, qui videtur, est Christus? ad hæc inquam, quomodo qualibet metalli species v. g. aurum sive argentum (nota tamen hîc similitudinem Fratribus Augustanae confessionis usitatam, praecipuè de ferro) valido igni conflatum atque resolutum, re vera & aurum est, & ignis quoque dicitur & est? Etenim aurum videtur & est, quod erat, & tamen verissimè ignis dicitur & est, quod non erat: Idcirco sic omnino panis admotus vel immersus terribili atque ineffabili mysterio passionis Christi, adhuc panis videtur esse, quod erat, & tamen in veritate Christus est, quod non erat.