Sagittarius’s quote: what insane painters’ opinion — for base gain they try to figure with impious hands what mouth and heart alone confess?
Condemned for painting Christ’s incomprehensible, uncircumscribable Divine nature, they invent a flesh-only image apology — impious, and a Nestorian diabolic invention.
Latin
Quòd dixerint: Quænam est hæc insana opinio pictorum, ut lucri turpis & miseri causa ea quæ efficere nequeunt, studeant conficere, ut & ea quæ ore & corde sunt tantummodo confessa, impiis manibus figurare intendant? Damnati autem à cordatis viris in eo quòd incomprehensibilem & incircumscriptibilem Divinam Christi naturam ipsi depingere studuerunt, ad aliam aliquam pravâ inventione apologiam confugiunt, quòd solius carnis, quam vidimus & palpavimus & cum qua versati sumus, illius, inquam, imaginem exhibeant: quod sane impium est & Nestoriana Diabolica inventio.