Annotatio III §.XI close: Translocation / Transfiguration, not Transsubstantiation — ask for Vicesubstantiation; stop before Annotatio IV
So where is the Trans? This is translocation (body from heaven into bread’s place) and transfiguration (holy body under the fugitive bread’s leftover figure) — not Transsubstantiation.
Ask the Roman correctors to fix Autun’s misnomer: if error must breed error, start from another letter and call it Vicesubstantiation.
Latin
Cui igitur Substantia, aut unde suum Trans? Qua heic Transsubstantiatio est? Translocatio quidem ista est; Succedere enim volunt Corpus de Cælo in Locum Substantiæ Panis; Et Transfiguratio est; Submittere enim se aiunt Sanctum Corpus Figuræ, quam profugus Panis in Speciebus suis (satis inclementer post se relictis) gesserat. Sed ecquid est aliud? Rogandi igitur sunt Romani Correctores, ut & Augustodunensem istam ἀκυρολογίαν corrigere jam velint, & (si fatalis necessitas sic ferat, Error Errori Errorem ut semper pariat, atque Prodigium Dogmatis & nominis stribiligine æternum insigniatur,) ut ab altera porrò literula orsi, appellari hanc nunc jubeant, pro Transsubstantiatione, Vicesubstantiationem.