Annotatio IV §.IV: Third & Fourth — Israel’s altar and Gentile demons: real spiritual communion
Third (v. 18): Israel’s sacrificers eating peace-offerings are partners of the altar with God — a spiritual, yet most real and substantial, communion.
Fourth (vv. 20–21): Gentile demon-sacrificers share the demons’ table — likewise spiritual, not corporal, yet real; Paul will not have us partners of demons.
Latin
Subjicitur Tertium Argumentum versu proximo 18. à Communione Israëlitarum sacrificantium & ex sacrificiis pacificis comedentium, cum ipso Deo ejusque Altari; Itemque Quartum vers. 20. & 21. à Communione Gentium, Dæmoniis immolantium & horum mensæ participantium, cum ipsis Dæmoniis, haustum, his Apostoli verbis: Cernite Israelem qui est secundum carnem: Nonne qui edunt victimas, consortes fiunt altaris? Imò verò dico, quæ immolant Gentes Dæmoniis immolant: Nolim autem vos consortes Dæmoniorum esse. Utraque verò Communio, tum Israëlitarum Deo sacrificantium cum Deo ejusque altari, tùm gentium Dæmoniis immolantium mensæque horum communicantium, cum Diabolo & hujus Mensa, non Corporalis exinde, sed Spiritualis, maximè interim realis erat & substantialis.