Annotatio IV §.VII: Origen — impropriety and real presence; presence and participation merely spiritual
Next, Origen (same century): with Tertullian he stabilizes the impropriety of ‘This is my body’ and real presence — then urges that presence and participation are merely Spiritual.
Against Marcionites: if Christ had no flesh and blood, of what flesh and blood did He minister bread and cup as signs and IMAGES?
Latin
Rectius Seculi ejusdem Doctor proximus, utut non minus, ob allegoricas Scripturarum Interpretationes justo crebriores, erroribus aliquot exstantioribus scatentes, quàm ob multarum Veritatum sacrarum expositionem verè sublimem, famâ inter Theologos celebratus, ORIGENES puta, non improprietatem tantùm verborum Christi: Hoc est corpus meum, unà cum præsentia corporis Christi reali, in S. Cœna, ad exemplum Tertulliani, stabilivit, sed verò prætereà hanc corporis Christi præsentiam, quin & participationem, merè Spiritualem urget esse; de priori, ita adversus Marcionitas arguens: Quod si Christus (ut obloquuntur Marcionitæ) carne destitutus erat & exsanguis, cujusmodi Carnis, cujus corporis, qualis tandem sanguinis signa & IMAGINES PANEM ET POCULUM MINISTRAVIT. Dialog. 3. de Homine Christo.