Annotatio IV §.IX open: Fifth century — Chrysostom and Augustine as chief witnesses
§.IX: for the FIFTH century — last of the purer Evangelical ages — many Fathers could be cited, but two snatch the palm.
East and West’s doctors par excellence: Chrysostom and Augustine.
Latin
§. IX. Testimonia SECULI QUINTI, seu postremi eorum, quibus de puriori doctrina Evangelica gloriari datum est, etsi ex pluribus Patribus tàm Græcis, quam Latinis, Theodoreto, Cyrillo, Prospero Aquitanico, Fulgentio aliisque colligi adducique possent uberrima, nobis tamen hôc locô suffecerit in duorum, diffusioris cùm eruditionis, tùm Commentationis atque eloquii sacri, palmam, & Antecessoribus, & Successoribus, facilè præripientium Patrum Sententiis acquievisse. Alter horum Orientalis, Occidentalis Ecclesiæ alter Doctor kat' exochēn communisque & meretur dici, & vulgò consuevit appellari, S. CHRYSOSTOMUM intelligo, & S. AUGUSTINUM.