A Candid Inquiry into the Controversies among Evangelicals · §536 · Samuel Strimesius

Annotatio IV §.X: Mejerus — six ages; sixth accelerates errors and superstitions

Mejerus: Age V still good; IV better; the first three best — then ages follow in which Christianity puts on a new, worse face.

Six ages from the Church’s beginnings to the Reformation: errors creep in the first five; in the sixth they rush in faster and openly.

Latin

Et hactenus Statum Religionis Christianæ Seculo quidem V. bonum, meliorem Seculo quarto, optimum tribus primis seculis, cognovimus, nunc demum subsequuntur secula, quibus in deterius ruere incipit Christianismus, atque novam prorsus induit faciem. Deterior hic Religionis Christianæ Status, qui Seculo VI. capit, primis temporibus fuit malus, mediis pejor, ultimis vero, ante reformationem, pessimus. Atque sic à primordiis Ecclesiæ Christi usque ad Reformationem, sex distincta intervalla, seu ætates religionis christianæ, in historia annotamus. Primis quinque seculis sensim & nonnunquam sine sensu gliscere, seculo denique sexto, cursu quodam velociore atque palam ruere in Christianâ religione novos errores ac superstitiones observamus. Etiamsi verò, observante Mejero, Seculo sextô, velociori quôdam cursu novi errores ac superstitiones irruere ingruereque cœperint,

Report a mistake in this passage