Annotatio IV §.XI: Isidore de Offic. — bread/wine called body/blood; into sacrament not substance
So Strimesius summons one alone: ISIDORE of Seville (de Offic. Eccles. 1.8).
Bread is called Christ’s body because it confirms ours; wine referred to His blood because it works blood in the flesh — visible things that, sanctified, pass INTO THE SACRAMENT OF THE DIVINE BODY (not into the substance of body and blood).
Latin
Ut proinde nemini mirum videri debeat, si unum solum ISIDORUM, Episcopum Hispalensem, Veritatis hoc loco à nobis statuminandæ Possessorem advocemus, Lib. 1. de Offic. Eccles. c. 8. ita scribentem: Panis quia confirmat corpus nostrum, ideò corpus Christi nuncupatur, vinum autem quia sanguinem operatur in carne, ideo ad sanguinem Christi refertur. Hæc autem duo sunt visibilia; sanctificata tamen per Spiritum S. IN SACRAMENTUM DIVINI CORPORIS (non in substantiam corporis & sanguinis Christi) transeunt: Panis enim quem frangimus corpus Christi est, qui dicit, Ego sum Panis Vivus; Vinum autem, sanguis ejus est, & hoc est quod scriptum est, Ego sum vitis vera.