Annotatio IV §.XIII open: Ninth century — reclaimers against both Transubstantiations; Charlemagne FIGURE
§.XIII: though Nicaean sentences on image-transmutation and bread-into-Body held first place until the Reformation, the NINTH age still found reclaimers against both Transubstantiations.
Around its entrance CHARLES THE GREAT restrained image-veneration (Frankfurt 794) and, to Alcuin, said Christ gave bread and cup in the FIGURE of His body and blood — a great Sacrament for our profit.
Latin
§. XIII. Etsi verò ab hoc, ad Reformationis usque tempora perversissima, Nicænorum tam de incorruptibilis Dei in Imaginem hominis corruptibilis, quàm de panis Eucharistici in Corporis Christi Substantiam Transmutatione agraphô quin antigraphô, Sententia primas tenuerit, longe lateque disseminanda; inventi tamen etiam SECULO NONO, hinc inde sunt, qui utrique Transsubstantiationi pro virili reclamarent. Enimverò circa ipsum Seculi Noni ingressum, divus Imperator CAROLUS, jure suô MAGNUS appellatus, sicuti imaginum venerationem usumque sacrum, per Francofurtense Concilium, intra certos saltem limites, coërcuit Anno 794.; ita de Eucharistia quoque sanorum Christi verborum formam, in Epistola sua ad Alcuinum, luculenter satis hisce expressit: Cœnando, inquit, cum Discipulis Christus, panem fregit & calicem pariter dedit iis in FIGURAM corporis & sanguinis sui, nobisque profuturum magnum exhibuit Sacramentum.