Annotatio IV §.XIV: Paschal Homily — suffered body vs host; SPIRITUALE CORPUS; pledge and FIGURE
Paschal Homily: much difference between the body in which Christ suffered and the body consecrated in the host.
The suffered body has Mary’s flesh, blood, bones, soul; the SPIRITUAL BODY we call Host is from many grains, without blood or soul — temporal, chewable; the Mystery is pledge and FIGURE; Christ’s body is the truth itself.
Latin
Nam hunc in modum Homilia una, quæ Paschalis est, populum instituit: Multum interest inter corpus in quo passus est Christus, & corpus quod in hostia consecratur, corpus quidem in quo Christus passus est, ex Mariæ Virginis carne natum est, ac sanguine, ossibus, cute, nervis & membris humanis atque anima rationali constat; At SPIRITUALE ejus CORPUS, quod Hostiam appellamus, ex multis granis collectum est, sine sanguine, ossibus, membris, sine anima. Deinde Christi corpus quod semel mortuum est & à morte resurrexit, deinceps nunquam morietur, sed æternum est & impassibile, Hostia verò ista temporarie est corruptibilis in varias partes distributa, dentibus confecta & in ventrem transmissa, denique Mysterium hoc, pignus est & FIGURA; Christi corpus est veritas ipsa.