A Candid Inquiry into the Controversies among Evangelicals · §574 · Samuel Strimesius

Annotatio IV §.XVI: Waldenses via Lombard/Rainerius — Institution as figure/sign (rock was Christ)

Even Pontifical reporters preserve the Waldenses’ genuine reading of the Institution words.

Lombard: some say Christ’s body is not corporally on the altar — ‘This is my Body’ as ‘the Rock was Christ’; body only in the Sacrament/Sign. Rainerius: blessed bread called body in a Figure, as the rock was Christ.

Latin

Sententia Waldensium istius temporis de S. Eucharistia, QUA VERBORUM INSTITUTIONIS CHRISTI INTERPRETATIONEM genuinam, vel ex ipsorum Pontificiorum relatione, cognoscere datur, puta tùm illius ætatis Auctoris Petri Lombardi, Sententiarum Lib. 4. Distinct. 10. Quæst. I. scribentis: Sunt quidam (Waldenses notat Auctor) asserentes in altari non esse corpus Christi vel sanguinem (intellige corporaliter præsentia); Sed ita Christum dixisse, hoc est Corpus meum, sicut Apostolus dixit, Petra autem erat Christus: dicunt ibi esse corpus Christi tantùm in Sacramento, h. e. in Signo; tum Junioris Rainerii, Sectam Waldensium omnibus aliis diuturniorem seu antiquiorem facientis, & ad tempora vel Sylvestri, vel ipsorum Apostolorum, referentis, quando in Summ. de Catharis & Leonistis refert, credidisse Waldenses, panem benedictum, in Figura quadam, dici corpus Christi, sicut dicitur, petra autem erat Christus.

Report a mistake in this passage