Annotatio IV §.XXII: PRIOR exposition — Fathers via Johnston (virtue, spiritual/typic body; Bertram)
PRIOR exposition (Johnston’s Fathers): the Eucharistic Body is called virtue and grace (Augustine); body of the divine Spirit / spiritual body (Ambrose); spiritual flesh (Jerome); typic and symbolic (Origen).
Bertram: a Spiritual Body — God’s mystery, not visible or palpable — different from the already-glorified body known after the resurrection.
Latin
Dico ad exemplum Veterum Ecclesiæ Doctorum: Nam PRIORI Expositioni inhærentes Patres ita inducit Joh. Jonston, Syntagmate de Communione Vet. Ecclesiæ cap. 3. Art. 2. §. 3. p. m. 75. & 76.: Multas apud Patres appellationes & epitheta, Corpus hoc Eucharisticum sortitur: Augustino dicitur Virtus & gratia; Ambrosio, Corpus divini Spiritus, quia Spiritus est; Corpus Dei, quod Corpus spirituale est; Hieronymo Caro spiritualis; intelligibilis, Isychio; Corpus typicum & symbolicum, Origeni… Bertramus vocat Corpus Spirituale; Corpus quod mysterium Dei dicitur, non visibile, nec palpabile; diversum à corpore quod in Christi corpore per resurrectionem jam glorificatum cognoscitur…