Annotatio IV §.XXIII open: Reformed constant — same emptied/exalted body as to first communicants; Wren — stop mid-XXIII
§.XXIII: Reformed constant mind — the true substantial body once emptied on earth, now exalted in heaven, is present to modern communicants in the same quality/mode as to the first communicants, until the judgment return.
Crucified-as-crucified present SPIRITUALLY is as obvious to them as glorified-body oral eating is to Lutherans. Wren vs Racovian: ‘really’ and ‘spiritually’ do not fight — the more spiritual, the more a thing is. Stop mid-XXIII (Wren’s second reply remains).
Latin
§. XXIII. Itaque Reformatorum constans animi sententia est, verum & substantiale corpus Christi, quod olim in terris fuit exinanitum, nunc verò in cœlis exaltatum, sub ea qualitate, eóque modô, Communicantibus modernis semper & usquedum Christus rediturus est ad judicandum vivos & mortuos, in Cœna S. adesse, sub qua qualitate quóve modô primis Communicantibus, in ipso Sacro Cœnæ usu, præsens fuit: Neque enim minùs Reformatorum Fidei obvium est, corpus Christi crucifixum, quatenus crucifixum est, (SPIRITUALITER scil.) in Cœna præsens esse, quàm Lutheranæ Fidei adhuc persuasum manet, glorificatum corpus Christi, eóque Spirituale, quatenus tale, ore tamen corporis, manducari. Disputanti autem atque arguenti: vel, re ipsa præsens esse, & Spiritualiter adesse, pugnare inter se; vel, spiritualem adessendi modum, in corpus non competere, non possumus non recitare, quæ admodùm acutè Catechesi Racoviensi, simili pactô inferenti, Mattheus Wren Anglus respondet… AD PRIUS quidem: Ain verò Tu, inquit, re ipsa, atque spiritualiter, pugnare? tam infensa est spiritualis conditio, ut Realem devoret?… Etenim, quò magis spirituale quid est, eò magis esse id, dignosci potest…