A Candid Inquiry into the Controversies among Evangelicals · §628 · Samuel Strimesius

Annotatio V §.I: both true (Jn 6); PRIOR oral cannot deny carnal; critic’s dual lapse

Both proper and improper eating are true (by the thing signified). John 6 settles the improper’s truth. The prior oral cannot without contradiction be denied carnal — the mouth is flesh.

A disputant in one §.8 slips twice: opposing supernatural only to Capernaite/carnal but not to oral, and treating Oral and True as synonyms — as if faith-alone spiritual eating were not true.

Latin

Utraque, tam Propria, quàm Impropria, manducatio vera est, si non veritate rei significantis, tamen veritate rei significatæ. De veritate prioris Manducationis nemo ambigit; De veritate posterioris neminem sinit ambigere Sermo Christi Joh. 6. PRIOR, uti, per pleonasmum, Oralis dicitur, cùm non nisi ore fieri possit; Ita non, nisi per contradictionem, omnino negatur esse Carnalis, cùm quod orale est, eatenus, quatenus tale, non possit non carnale agnosci, ore humanô hominis carni, ex parte saltem, annumerando. Ut proinde, unô eodemque paragraphô octavô, non unâ & simplici vice lapsus deprehendatur non nemo disputans, quando tùm Supernaturalem manducationem Carnali quidem & Capernaiticæ, non item Orali, oppositam censet: quasi verò Oralis, Carnalis non esset, aut Capernaitica, saltem ex parte & quatenus Oralis est; tùm Oralem, & Veram, Manducationem, pro synonymis habet, quasi verò Spiritualis Manducatio, solâ fide peracta, non esset vera?

Report a mistake in this passage