Annotatio V §.III: Selneccer — natural of elements; supernatural of body; spiritual of fruit — triple
Selneccer’s short booklet on the Lord’s Supper asks how manifold eating is and answers with a triple: natural/physical of the elements (bread and wine keep their nature, are digested); supernatural/heavenly of Christ’s true substantial body (invisible, per Institution); spiritual of the fruit and efficacy of salutary reception by faith.
So: Natural, Sacramental, and Spiritual — piously and truly posited.
Latin
Sic enim quærit Nicol. Selneccerus, in libello brevi de Cœna Domini: Quotuplex est manducatio, ait, in S. Cœna? & respondet: Cum Christus panem sumat, frangat porrigat discipulis, & Paulus dicat: Quotiescunque manducabitis panem hunc &c. manifestum est, Manducationem naturalem & physicam ponendam esse, non corporis aut sanguinis Christi, sed elementorum, panis & vini. Hæc enim elementa non transsubstantiantur in corpus & sanguinem Christi, sed naturam suam retinent, digeruntur, & coquuntur, & absumuntur. Cùm verò non tantum panis manducetur in Cœna, Sed Christus de pane dicat: Accipite, edite, hoc est Corpus meum, ideo manducatio supernaturalis & cælestis ponenda est, quæ est invisibilis & insensibilis, & tamen veri & Substantialís corporis Christi manducatio juxta verba institutionis Christi. Et quia promissio addita est verbis Institutionis, quia beneficiorum Christi applicatio fit per fidem, ad vitam & salutem æternam, ideò & Spiritualis manducatio locum necessariò habet, & ita triplex Manducatio piè & verè poni potest: Manducatio Naturalis, seu physica, quæ ad elementa visibilia & sensibilia, panem & vinum pertinet: Manducatio Sacramentalis, quæ ad verum corpus & sanguinem Christi, quod cum pane exhibetur & accipitur, & qui cum vino datur & bibitur, referenda est: Et Manducatio Spiritualis, quæ tantum est de fructu, & efficacia salutaris sumtionis intelligenda.