A Candid Inquiry into the Controversies among Evangelicals · §660 · Samuel Strimesius

Annotatio V §.VIII: Author retreats to presence + sacramental eating; Monica’s Evolemus (§XVI)

Sensing that, the Author (§.XVI) claims the dispute is not Oral alone but also presence of body and blood and true sacramental eating — body vivifies (Jn 6:53), blood purges, and solace is offered with them.

He ends with Monica of Hippo: when we remember we orally participate Christ through bread and wine, we cry within from joy — Evolemus, Evolemus.

Latin

Autor subodoratus, Oralem Manducationem succi solatii fontem nativum esse haud posse, non de sola Manducatione orali, vel indignorum, sed ipsâ etiam Corp. & Sang. Christi in Cœna præsentia, verâque sacramentali Manducatione, inter nos disputari ait §. XVI. Sed verò corpus Christi vivificare Joh. 6, 53. Sanguinem etiam Christi à peccatorum sordibus purgare, indeque simulac utrumque manducantibus & bibentibus verè distribuitur, latentem quoque in utroque succum solatii, iisdem propinari, pertendit ibidem, hocque ipsum unô alióque Simili illustrat, donec tandem ita concludat: Tantum, inquit, (Solatii) in Orali Manducatione Corporis & Sanguinis Christi, & quam illa supponit, vera & reali præsentia, situm est, ut scil. ubi mediantibus pane & vino, Christum ipsum nos participare, (puta oraliter) meminimus, tùm verò præ nimio gaudio, Evolemus, Evolemus, cum Monica, Hipponensi matre, intra nos exclamemus, Parag. XVI.

Report a mistake in this passage