Annotatio V §.XII (2): Pufendorf — Oral not among fundamentals; controversy is mode (§.63)
(2) Pufendorf: inserting Oral into a fundamentals system does not prove he packed only fundamentals, or that he judged Reformed Supper “errors” as harshly as our Disputant wants.
Read §.2 and especially §.63: he does not number Oral eating as such among faith’s foundations. If both sides confess true eating and drinking of body and blood, the fight left is about the MODE of eating/drinking and of presence (p.229).
Latin
(2.) PUFENDORFII, quòd hic Illustris Autor, Systemati suo articulorum Fundamentalium, etiam Articulum de Orali Manducatione, inseruerit: Quasi verò Pufendorfius merorum Fundamentalium Systema complexus sit, nullis admixtis Præterfundamentalibus; vel non mitius, de Reformatorum sibi visis in S. Cœna erroribus, senserit, quàm Disputator noster vellet. Legatur ipse §. 2. & sigillatim §. 63. de Cœna, & facilè apparebit, Manducationem corporis Christi Oralem, quà talem, inter fidei Christianæ fundamenta haudquaquam numerasse eum: Ita enim finit dictum suum: Ceterum si utraque pars Protestantiæ bonâ fide profiteatur, in S. Cœna Corpus & Sanguinem Christi re verá ac propriè edi ac bibi, deque partis ab ipso beneficiis participari, CONTROVERSIA REMANET CIRCA MODUM COMESTIONIS ET BIBITIONIS, IPSIUSQUE PRÆSENTIÆ CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI; quem utique captum humanæ rationis transcendere agnoscunt, eoque ratiociniis res geritur, ubi rationi locus non est. pag. 229.