Annotatio V §.XII fifth: Sennertus — sacraments seals not fundamental/principal articles
To match the Author’s five proofs, Strimesius adds a fifth Lutheran witness — Wittenberg’s Andreas Sennert (§.LXIV), whose weight with the Author tops Calixtus.
Sennert: sacraments (as a class) are neither fundamental nor principal faith articles — Paul calls them seals of faith (Rom 4:11), distinct from faith’s substance; they confirm faith like contract seals; necessary by mandate, but not simply or absolutely for faith or salvation.
Latin
Ceterum ut numero Probationum quinario Autoris, quô pro Fundamentalitate Oralis Manducationis, depugnavit, Numerum Testimoniorum Lutheranorum contra eandem, quin totum Sacramentum Cœnæ, quatenus Fundamentalibus fidei dogmatibus annumeratur, adæquemus, agedum adhuc unum, in medium olim allatis quatuor, nunc superaddemus, & quidem cujusdam Professoris, non ita pridem Wittebergensis, cujus Auctoritas apud Autorem major fuerit, quàm Calixti: Est verò Testimonium ANDREÆ SENNERTI in Exercitat. ejus Theologica de Articulis fidei fundamentalibus §. LXIV. his verbis legendum: Sacramenta succedunt, & quidem illa in genere vel communi primùm considerata. Quæ, quòd neque ad ARTICULOS FIDEI FUNDAMENTALES, NEQUE PRINCIPALES, retulimus, nemo mirabitur facilè (utut in re majoris momenti nemini vicissim præjudicamus) si consideret nobiscum, (1) quod Apostolus Rom. IV, 11. eadem signacula, sigilla fidei nominet; adeoque hoc ipso à Substantia vel Substantialibus fidei notanter distinguat. Et certè (2) per naturam suam fidem non tam (extra initiationis sacr.) ingenerant aut producunt: quàm (3) qua sigillorum in contractibus, fœdere, testamentis, natura aut ratio vel conditio est, Symbola tanquam quædam certa, externa & visibilia, fidem confirmant adaugentque. Unde (4) cùm in Vet. & Novo Testamento, Substantialia eadem & una sint … sigilla gratiæ tamen sunt fueréque diversa … adeoque (5) Necessaria, quidem sunt ratione Instituentis, & vi mandati divini: (6) SED NON SIMPLICITER VEL ABSOLUTE AD FIDEM VEL SALUTEM, quod & dictis & exemplis Scripturæ S. poterat probari.