Annotatio VI §.VI biblical: 1 Cor 11 guilty→eat Oral — reply via apostate guilt (Heb 6/10)
Biblical press (1 Cor 11:28–29): whoever becomes guilty of the body eats it — if not spiritually, then at least orally — so the Impious eat. Therefore.
Reply: the major is thin — men become guilty of God and of Christ’s body and blood by many abuses without approaching the Eucharist. Apostates are guilty while deserting the sacrament (Heb 6; 10); Impious Christians can be guilty by abusing the sacrament (eating the sign, not the Thing).
Latin
BIBLICUM, in dicto Apostolico 1. Cor. 11. vers. 28. 29. se fundans, ita infert: Quicunque Communicantium, rei fiunt corporis Christi, illi manducant corpus Christi, si non spiritualiter, saltem oraliter, Impii &c. Ergo. Resp. Quam insulsa sit Major, rerum Sacrarum abusus fere quicunque ostendit, quô DEI, Christi, hujusque corporis & sanguinis, rei fiunt homines, Eucharistiam licet haud accedentes. Ab ipso Spiritu S. corporis & sanguinis Christi rei habentur ipsi etiam Apostatae, totum tamen Christianismum, nedum Sacramenta, abominati: Perhibentur enim crucifigere Christum & filium DEI ad ignominiam exponere Hebr. 6, 4. 5. 6. & Cap. 10. filium DEI conculcare & sanguinem fœderis profanum ducere, & Spiritum S. contumelia afficere. Quodsi ergo Apostatae rei fiunt corporis & sanguinis Christi, sacramentum deserendo, qui non rei fieri poterunt eorundem, Impii Christiani, Sacramento abutendo, i. e. manducando Sacramentum corporis & sanguinis Christi, non rem Sacramenti, quâ se privant ipsos, etiam Sacramenti abusu.