Annotatio VI §.VIII: drop contradictory/unrevealed speech and invidious ‘they pretend’ charge
What remains: the Author and all who widen Protestant schism must drop unrevealed, contradictory Supper-speech (spiritual food orally chewed; Indigni oral eating; non-dental solid eating; natural mouth yet merely heavenly, &c.).
Drop also profane charges (faith-presence a fiction; spiritual eating imaginary; faith mere thought) and the invidious claim that the Reformed pretend belief while saying another thing to deceive.
Latin
Sed hoc unum restat, ut Clarissimus Autor, & quotquot Schisma Protestanticum fovent atque dilatant, à modis loquendi in S. Cœna, partim non revelatis, simulque contradictoriis (quales sunt: corpus Christi, cibum merè licèt Spiritualem, propriè tamen & Oraliter manducari; Itemque ab indignis propriè & oraliter manducari; Propriam etiam Manducationem, solidi licèt cibi, non esse tamen dentalem, nec gutturalem, &c.; Oralem insuper Manducationem, ore corporis naturali licèt factam, esse tamen merè Supernaturalem & Cælestem, propterea, quòd Objectum Manducationis Oralis, Corpus Christi, supernaturalis & Cœlestis tantum cibus est, Instrumento nihilominus naturali & terrestri manducandus); Partim à profanis & Religione Christiana indignis (quales sunt: Præsentiam corporis Christi per fidem, esse merum Commentum; Manducationem Spiritualem esse merè imaginariam; Fidem, meram imaginationem & cogitationem); partim denique ab invidiosis & charitatem christianam gravissimè lædentibus, quales sunt: REFORMATOS NON CREDERE, QUOD SE CREDERE SIMULANT, ILLOS ALIUD SENTIRE, ALIUD LOQUI, VERBIS INSIDIOSE CONCEPTIS ET AD DECIPIENDOS HOMINES COMPOSITIS, PRÆSENTIAM CORPORIS CHRISTI IN S. CŒNA FATERI — toti abstineant.