Extracts in On Marriage and Concupiscence · §2.10.23 · Julian of Eclanum

Julian excerpt in the intermediary document

You have certainly defined as evil by nature this desire without which there is no fruitfulness. How,…

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

You have certainly defined as evil by nature this desire without which there is no fruitfulness. How, then, is it aroused in old people through a heavenly gift? Now establish, if you can, that something you see God bestow as a gift belongs to the devil’s work.

Latin source witness

Latin

Dicit etiam iste multa frustra de Abraham et Sarra, quomodo ex repromissione acceperint filium, et tandem concupiscentiam nominat, non tamen addit carnis quia ipsa pudenda est. In concupiscentia autem nomine aliquando gloriandum est, quia est et concupiscentia spiritus adversus carnem 41, est et concupiscentia sapientiae 42. Ait ergo: "Certe hanc concupiscentiam, sine qua nulla fecunditas est, malam naturaliter definisti; unde ergo per donum caeleste in senibus excitatur? Adstrue iam hoc, si potes, ad opus diaboli pertinere, quod Deum vides conferre pro munere". Ita hoc dicit, quasi concupiscentia carnis illis ante defuerit et hanc eis donaverit Deus, quae procul dubio inerat in corpore mortis huius; sed fecunditas defuit, cuius auctor est Deus, et ipsa donata est quando voluit Deus. Absit autem, ut dicamus, quod nos putavit esse dicturos, Isaac sine concubitus calore generatum.

Report a mistake in this passage