Extracts in On Marriage and Concupiscence · §2.12.25 · Julian of Eclanum

Julian excerpt in the intermediary document

This union of bodies, with warmth, with pleasure, with seed, made by God, is recognized as praiseworthy…

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

This union of bodies, with warmth, with pleasure, with seed, made by God, is recognized as praiseworthy within its proper measure. Sometimes it even becomes a great gift to the godly.

You must therefore confess that the original sin you invented has vanished.

Latin source witness

Latin

"Ista - inquit - corporum commixtio cum calore, cum voluptate, cum semine, a Deo facta, et pro suo modo laudabilis approbatur, quae aliquando etiam amplum efficitur munus piorum". Dixit: "cum calore"; dixit: "cum voluptate"; dixit: "cum semine", non tamen dicere ausus est: "cum libidine". Quare, nisi quia nominare erubescit, quam laudare non erubescit? Munus autem piorum propagatio est fecunda filiorum, non commotio pudenda membrorum, quam non haberet in generandis filiis natura sana, nunc autem habet eam natura vitiata. Ac per hoc et qui inde nascitur indiget renasci, ut sit membrum Christi; et de quo nascitur, si iam renatus est, indiget liberari ab ea quae in corpore mortis huius est lege peccati. Quae cum ita sint, quomodo adiungit et dicit: "Confitearis ergo necesse est originale, quod finxeras, interisse peccatum"? Non ego finxi originale peccatum, quod catholica fides credit antiquitus; sed tu, qui hoc negas, sine dubio es novus haereticus. Sub diabolo autem sunt, iudicio Dei, omnes cum peccato generati, si non fuerint in Christo regenerati.

Report a mistake in this passage