Extracts in On Marriage and Concupiscence · §2.2.4 · Julian of Eclanum

Augustine quoted in the intermediary document

“They do not notice that the good of marriage cannot be accused because of the original evil derived from…

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

“They do not notice that the good of marriage cannot be accused because of the original evil derived from it, just as the evil of adultery and sexual immorality cannot be excused because of the natural good born from it. For just as sin, whether derived from the one or the other, is the devil’s work, so a human being, whether born from the one or the other, is God’s work.” (Genesis 1:28)

Latin source witness

Latin

Deinde alia mea verba subtexuit, ubi dixi: "Nec advertunt quod ita nuptiarum bonum malo originali, quod inde trahitur, non potest accusari; sicut adulteriorum et fornicationum malum bono naturali, quod inde nascitur, non potest excusari; nam sicut peccatum, sive hinc sive inde trahatur, opus est diaboli, sic homo, sive hinc sive inde nascatur, opus est Dei". Etiam hic ea praetermisit, in quibus aures catholicas timuit. Nam utad haec verba veniretur, supra dictum erat a nobis: "Hoc ergo quia dicimus, quod antiquissima atque firmissima catholicae fidei regula continetur, isti novelli et perversi dogmatis adsertores, qui nihil peccati esse in parvulis dicunt, quod lavacro regenerationis abluatur, tamquam damnemus nuptias et tamquam opus Dei, hoc est hominem qui ex illis nascitur opus diaboli esse dicamus, infideliter vel imperite calumniantur". His ergo nostris praetermissis sequuntur illa nostra quae posuit, sicut supra scriptum est. In his itaque quae praetermisit hoc timuit, quia cuncta Ecclesiae catholicae pectora convenit fidemque ipsam antiquitus traditam atque fundatam, clara quodam modo voce compellat et adversus eos vehementissime permovet quod diximus: "Quia nihil peccati esse in parvulis dicunt, quod lavacro regenerationis abluatur". Omnes enim ad ecclesiam non propter aliud cum parvulis currunt, nisi ut in eis originale peccatum generatione primae nativitatis adtractum, regeneratione secundae nativitatis expietur.

Report a mistake in this passage