Extracts in On Marriage and Concupiscence · §2.2.5 · Julian of Eclanum

Augustine quoted in the intermediary document

“We say that those born from such union inherit original sin. Whatever parents they are born from, we do…

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

“We say that those born from such union inherit original sin. Whatever parents they are born from, we do not deny that they are still under the devil unless they are born again in Christ.” (Genesis 2:24)

“He did not wish to be born from that same union of the two sexes.” (Genesis 1:28)

Latin source witness

Latin

Deinde ad nostra superiora verba revertitur, quae nescio cur repetat: "Eos autem qui de tali commixtione nascuntur dicimus trahere originale peccatum eosque de parentibus qualibuscumque nascantur non negamus adhuc esse sub diabolo, nisi renascantur in Christo". Haec verba nostra et paulo ante iam dixerat. Deinde subiungit quod de Christo diximus: "Qui de eadem sexus utriusque commixtione nasci noluit". Sed etiam hic praetermisit quod ego posui: "Ut per eius gratiam de potestate eruti tenebrarum in regnum illius, qui ex eadem sexus utriusque commixtione nasci noluit, transferantur". Vide, obsecro te, qui nostra verba vitavit tamquam inimicus omnino gratiae Dei, quae venit per Iesum Christum Dominum nostrum! Scit enim ab illa Apostoli sententia, qua dixit de Deo Patre: Qui eruit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii caritatis suae 2, improbissime et impiissime parvulos separari. Ideo procul dubio verba ista praetermittere quam ponere maluit.

Report a mistake in this passage