"Ais iterum - inquit - et dicis: Nulla esset concupiscentia, nisi homo ante peccasset, nuptiae vero essent, etiamsi nemo peccasset"; non dixi: Nulla esset concupiscentia; quia est et glorianda concupiscentia spiritalis, qua concupiscitur sapientia 120, sed dixi: "Nulla esset pudenda concupiscentia". Relegantur verba mea, quae etiam ipse posuit, ut quanta ab illo fraude commemorentur appareat. Sed quo voluerit eam nomine appellet. Illa dixi quod non esset, nisi homo ante peccasset, de qua erubuerunt in paradiso, qui pudenda texerunt, quam nemo negat, quoniam peccatum inoboedientiae praecesserat, ideo subsecutam. Qui autem vult intellegere quid senserint, debet considerare quid texerint. Succinctoria quippe sibi de foliis ficulneis, non vestimenta fecerunt, quae succinctoria graece nuncupantur. Quid autem cooperiant perizomata, omnibus notum est, quae nonnulli latini campestria sunt interpretati. Quis autem ignorat qui campestrantur quas partes corporis contegant? Has enim tegebant Romani iuvenes, quando nudi exercebantur in campo, unde hoc genus tegminis tale nomen accepit.