Verum nunc, obsecro te, paulo attentius intuere, quod nomen invenerit, quo rursus operiret quod erubescit aperire. "Genuerat enim eum - inquit - Adam potentia membrorum, non diversitate meritorum". Quid dixerit "diversitate meritorum", fateor, non intellego; sed: "potentia membrorum", credo, illud voluit dicere, quod pudet evidenter dicere. Maluit enim dicere: "membrorum potentiam", quam carnis concupiscentiam. Plane, etiamsi non cogitavit, significavit aliquid, quod ad rem pertinere videatur. Quid enim potentius membris hominis, quando non serviunt voluntati hominis? Quae tamen etsi frenentur temperantia vel continentia, usus eorum aliquantum, motus tamen eorum non est in hominis potestate. Genuit ergo Adam filios hac, ut iste dicit: "membrorum" suorum "potentia", de qua priusquam illos gigneret, erubuit post peccatum. Si autem non peccasset, non eos genuisset membrorum potentia, sed membrorum oboedientia. Ipse quippe esset potens, ut eis subiectis voluntate imperaret, si potentiori et ipse subiectus eadem voluntate serviret.