A little later divine Scripture says again: “Adam knew his wife Eve, and she conceived and bore a son, and…
Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.
A little later divine Scripture says again: “Adam knew his wife Eve, and she conceived and bore a son, and called his name Seth, saying: The Lord has raised up other seed for me in place of Abel, whom Cain killed” (Genesis 4:25).
To demonstrate that intercourse was instituted by God, the deity is said to have raised up the seed itself.
"Post aliquanta iterum dicit Scriptura divina: - inquit - cognovit Adam Evam uxorem suam, et concepit et peperit filium, et vocavit nomen eius Seth dicens: Suscitavit mihi Dominus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain" 31; deinde addit et dicit: "Ad documentum instituti coitus ipsum semen divinitas dicitur excitasse". Non intellexit homo iste quod scriptum est; putavit enim ad hoc esse dictum: Suscitavit mihi Dominus semen aliud pro Abel, ut crederetur Deus illi excitasse libidinem coeundi, cuius motu excitaretur semen, ut gremio feminae possit infundi. Nescit non esse dictum: "Excitavit mihi semen", nisi "dedit mihi filium". Denique hoc Adam non dixit post coitum suum, quo semen emisit, sed post coniugis partum, quo filium Deo donante suscepit. Nam quae gratulatio est nisi forte libidinosorum et suum vas in morbo concupiscentiae, quod vetat Apostolus, possidentium, si semen extrema coeundi voluptate fundatur nec sequatur conceptus aut partus, ubi nuptiarum verus est fructus 32?