Theological Theses · §1002 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Paul: Abraham justified by faith not works; conclude faith without works of law

Paul's Rom 4: Abraham justified by faith, not works; God justifies the believer.

Conclusion (Rom 3:28; Gal 2:16): justified by faith without works of the law.

Latin

XXVII. Qua in re praeeuntem habemus Apostolum Paulum, qui in suis Epistolis idem frequenter urget & inculcat, praesertim cap. 4. epist. ad Rom. ubi docet Abrahamum non esse justificatum ex operibus, sed ex fide, juxta illud Scripturae, Credidit Abraham Deo, & imputatum est ei ad justitiam. Unde colligit Deum justificare non operantem, sed credentem, & imputare homini justitiam absque operibus, etiam Davidis testimonio confirmat. Capite vero praecedenti, haec est ejus conclusio, multis ante argumentis probata & confirmata, Concludimus hominem fide justificari absque operibus legis. Quibus consentanea sunt quae scribit ad Galatas, cap. 2. v. 16. Scientes, inquit, non justificari hominem ex operibus legis, sed per fidem Jesu Christi, etiam in Christum Jesum credidimus, ut justificaremur ex fide Christi, & non ex operibus legis: propterea quod non justificabitur ex operibus legis ulla caro.

Report a mistake in this passage