Theological Theses · §1001 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Sola fide does not deny causes outside us—mercy, merit, word, sacraments

Sola fide does not deny mercy, Christ's merit, word, or sacraments as causes outside us.

On our part, only faith justifies—opposed to works, not to gospel means.

Latin

XXVI. Et primo quidem hic observandum est, quum justificationem soli fidei ascribimus, per id nos non negare, quin justificatio, praeter fidem quae ad eam ex parte nostra requiritur, multas causas extra nos habeat, sive principales, ut Dei misericordiam, & Christi meritum; sive instrumentales, ut Evangelii verbum & Sacramenta. Itaque per istud solum significamus, intra nos, & ex parte nostra, unam fidem esse per quam justificemur. Adeo ut fides hic opponatur solis operibus: nec per hoc aliud intelligi, quam fidem justificare, opera vero minime.

Report a mistake in this passage