Theological Theses · §1004 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Sola fide does not make inward righteousness faith-only, nor deny other prerequisite acts

Inward Spirit-wrought righteousness is not faith alone—charity and virtues belong too.

Other repentant acts precede habitual renewal; grace grows by good works (Habenti dabitur).

Latin

XXIX. Nec etiam, dum sic loquimur, affirmare volumus justitiam illam novam, quam Spiritus Sanctus in fidelibus creat, & a qua saepe in Scriptura justi sanctique nominantur, constare sola fide, non vero etiam charitate, caeterisque virtutibus, ad quas divinae gratiae beneficio formantur, & Christo conformes redduntur. Item neque per id negare intendimus, praeter fidei actum, multos alios a Deo praerequiri, & per gratiam ejus in nobis excitari, priusquam donemur illa justitia habituali, cujus respectu novi homines facti, & de novo ad Dei imaginem creati in Scriptura dicimur. Quales actus sunt timor judicii divini, peccati detestatio, serium vitae emendandae studium, pia nominis Dei invocatio, & si qui sint similes. Quin ultro quoque confitemur, justitiam illam semel nobis a Deo donatam, exercitio bonorum operum quotidie magis ac magis augeri atque increscere, Deumque illos, qui accepta gratia recte utuntur, bonis operibus sedulo vacantes, ampliori indies gratia ornare, atque cumulare; juxta illud Christi solenne promissum, Habenti dabitur.

Report a mistake in this passage