Theological Theses · §1005 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Faith alone does not mean faith cut off from love and repentance

Sola fide is not the bare believing act cut off from love, hope, and repentance.

Living charity-working faith includes conversion's required acts as prerequisite.

Latin

XXX. Imo, quum solam fidem justificare dicimus, ne id quidem significamus, solum credendi actum praecise sumptum, prout actibus amoris & spei opponitur, & distinguitur a resipiscentia, sive poenitentia, esse conditionem, quam novum foedus, sive Evangelium postulat, ut peccatorum nostrorum remissionem consequamur, & propter Christum ab iis absolvamur. Nam veniae spes & Dei dilectio, itemque dolor de peccato, & novae vitae propositum, ac uno verbo, actus omnes ad veram & seriam conversionem requisiti, sunt etiam quiddam necessarium & omnino praerequisitum, ut aliquis a Deo in gratiam recipiatur, & ab eo deinceps habeatur pro justificato. Imo fides illa viva & per charitatem operans, quam justificare solam affirmamus, omnia ista includit, & involvit.

Report a mistake in this passage