Theological Theses · §1007 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Sola fide means: not by law's perfect works, but by living efficacious faith

Sola fide: not law's uninterrupted perfect obedience, but living efficacious faith in Christ.

Law's justifying works = flawless observance—Fac et vives—or the curse.

Latin

XXXII. Sed quum Scriptura dicit hominem justificari fide, & non operibus, seu sine operibus, quod nos dicimus sola fide justificari, sensus simpliciter est, neminem justificari posse praestando opera quae lex ab homine requirit, ut per eam justificetur: sed solum credendo in Christum fide viva & efficaci, quod postulat Evangelium, ut apud Deum pro justis habeamur. Per opera autem quae lex proprie sumpta, & ut opponitur gratiae, sive Evangelio, exigit ad hominis justificationem, intelligitur, perfecta & nullo unquam peccato interrupta, omnium mandatorum legis observatio, quae omnem transgressionem, & omne peccatum excludit. Lex enim dicit, Fac & vives, &, Qui fecerit ea vivet in eis. Maledictionem vero districte denunciat omnibus peccatoribus atque transgressoribus, dum ait, Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis hujus, ut faciat ea.

Report a mistake in this passage