Scripture also requires repentance as a condition of remission—not its merit
Repentance is as truly a gospel prerequisite of remission as faith—without meriting it.
Solomon, Christ, and Peter tie blotting out of sins to confessing, forsaking, and turning.
Latin
XXXI. Ac quemadmodum Scriptura frequenter asserit, nos per fidem habere remissionem peccatorum: Ita, non minus saepe, & expresse docet, resipiscentiam, & totam peccatoris conversionem ad Deum, esse conditionem, sine qua remissio peccatorum a Deo obtineri non potest, & quae, non minus quam fides, ad illam praeexigitur, licet illam nec efficiat, neque promereatur. Quo pertinet illud Solomonis jam antea citatum, Qui abscondit scelera sua non prosperabitur, qui autem confessus fuerit, & reliquerit ea, misericordiam consequetur. Et quod dicit Christus apud Lucam, Nisi resipiscatis, omnes similiter peribitis. Unde est quod Petrus sic Judaeos hortatur, Poenitentiam agite, & baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum. Act. 2. v. 38. Et, Poenitemini & convertimini, ut deleantur peccata vestra. Act. 3. v. 19.