Theological Theses · §1013 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Imputation without works follows because blessedness needs remission (Psalm 32)

Psalm 32: blessedness requires remission—so imputation is without law-perfect works.

Anyone needing forgiveness already lacks the flawless obedience law demands.

Latin

XXXVIII. Unde est quod Apostolus in sequentibus probat Deum imputare homini justitiam sine operibus, quia nemo pervenit ad vitam & beatitudinem, & ex consequenti justus apud Deum habetur, nisi cui Deus peccata remittit; juxta illud Davidis, Beati quorum remissae sunt iniquitates, & quorum tecta sunt peccata. Nam ut multa bona opera reperiri possint in eo qui opus habet remissione peccatorum, si tamen Deus illum pro justo habet, necessario imputat illi justitiam sine operibus illis quae lex gratiae opposita exigit ad hoc ut hominem justum pronunciet. Siquidem opera illa constant omnibus numeris absoluta legis observatione, qua destitutus est ille qui vel semel legem transgressus est, quique ulla peccati remissione opus habet.

Report a mistake in this passage